REVOCANDI in Suffragia praerogativam Centuriam mos

REVOCANDI in Suffragia praerogativam Centuriam mos
REVOCANDI in Suffragia praerogativam Centuriam mos
apud Romanos olim, occurrit, apud Livium, l. 24. c. 9. sub finem Fabianae contionis, Lacus Thrasimenus et Cannae, tristia ad recordationem exempla; et ad praecavendos similes Duces documento sunt —— Praeco, Aniensem iuniorum (cui sors praerogativa exiit) in suffragium revoca. Hucusque concio Fabii; sequitur: Quum T. Oracilius ferociter eum continuare Consulatum velle vociferaretur aetque obstreperet, lictores ad eum Consul accedere iussit etc. Quibus verbis Consul denuo tribum citare praeconem iubet. Nempe praerogativae Centuriae tanta apud Veteres auctoritas fuit, ut nemo eam unquam tulerit, quin renuntiatus sit. Quod quidem religionis specie invaluisse videtur, quando inesse principiis omnia putabant, ne principium suffragiorum vanum et irrirum toti negotio malam scaevam obiceret. sed tamen. ut multa Romanorum superstitiosa, idem et inter arcana potentiae Optimatium censeri debet atque utilissimum inventum Servii Tullii, quo comparavit, ut Comitia maxima, h. e. ipsa vis Reip. et maiestas, illorum in manibus, absque tenuiorum invidia, essent, hac religiosâ observatione mirifice stabilitum est. Quoniam igitur populus ut plurimum sequebatur praerogativarum voluntatem, ut ait Asconius, ne quô casutam ratum suffragium redderetur irritum; si causa intercederet, quamobrem is, qui earum punctatulisset, Magistratum eum gerere non posset, mos fuit revocari eas in suffragium et habitâ consultatione alios defignare. Quod hîc factum Livius innuit, verbis. Praeco Aniensem iuniorum in suffragium revoca. Praecones enim apparebant Consulibus Comitia habentibus, qui tribus ad suffragia in neunda citarent et creatos Magistratus renuntiarent. Pergit Livius, Iterum praerogativa suffragium init, creatique in ea Consules Q. Fabius Maximus quartum, M. marcellus tertium. Eosdem Consules coeterae centuriae sine ulla variatione dixerunt. quibus verbis, quae de secundo suffragio praerogativae, si ratum non esset prius, diximus, aperte docet. Inprimis vero hunc morem revocandi suffragia, totame=querem, quae plerumque cum istis solet coniungi, egregie illustrat narratio, l. 26. c. 22. Fulvius Romam Comitiorum causâ arcessitus, quum Comitia Consulibus rogandis haberet, praerogativa Veturia iuniorum declaravit T. Manlium
Torquatum et T. Otacilium. Mox de Manlio, excusante valetudinem oculorum: petitque, ut pauca sua verba audiret, centuriamque, quae tulisset suffragium, revocari iuberet. Iterum, proinde si videretur, redire ini suffragium Veturiam iuniorum iuberet. Rursus, Tum centuris et auctoritate Viri mota et admirantium circa fremitu, petiit a Consule, ut Veturiam seniorum citaret. Denique, citatis Veturiae senioribus, datum secreto in ovili cum his colloquends tempus etc. Vide eundem Livium quoque, l. 45. c. 36. et 39. Uti autem praerogativae inter coeteras maxima erat auctoritas, sic apud ipsas praerogativas magna suit eorum, qui in illis primi scivissent: unde honori quoque id illis ducebatur, atque, ut Senatusconsultis qui scribendo adfuissent, ita Legibus et Plebiscitis qui primi scivissent, eorum tamquam Auctorum nomina prae coeteris consuevisse praescribi, discimus et Cicerone pro Plancio: unde toties apud Veteres occurrit, Principium fuit, Primus scivit, ut videre est supra. Plura hanc in rem quaere apud Ioann. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 1. Vide quoque in voce Praerogativa. Apud Athenienses vero ἀναψηφίςαι, seu in suffragia revocare populum, Prytanibus non licebat, ut dicemus infra voce Suffragium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”